- XERAMPELINUS
- XERAMPELINUSGraece ξηραμπέλινος, coloris nomen, apud veterem Scholiastem Iuvenalis, ubi eum, inter coccinum et muricem fuisse, scribit; alii atrum faciunt, eo quod Suidas Atrebaticis vestibus illum tribuit, quas ab atro colore dictas censent perperam. Sed ex etymo res expeditu facilis. Uti enim ὠμαμπέλινα dicuntur, quae viridia adhuc vitium folia; sic ξηραμπέλινα, quae sicca iam et arida imitantur. Salmas. ad Solin. p. 1072. Vide quoque cum Not. ad Treb. Pollion. in Gallienis, c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.